- CELEUSMA
- CELEUSMAapud Martialem, l. 3. Epigr. 67. v. 1. s.Cessatis pueri nihilque nostis;Vatreno, Eridanoque pigriores:Quorum per vada tarda navigantes,Lentos tingitis ad celeusma remos:Graece κέλευσμα, clamor est et hortatio nautica, quâ se invicem nautae, vel potius signum, quô nautas Celeusta hortatur, ut strenue remis incumbant. A verbo κελεύειν, signum dare, ut Plinius expoinit, l. 18. c. 25. proprie de illo, qui remigibus signum dabar, quo remigare inciperent desinerentque. Hunc Graeci proin Κελευςτην`, Ennius Portisculum dixit, secundum nonnullos,------ ------ tonsamque tenentesParerent, observarent, portisculus signumCum dare coepisset.Dabat autem is remigandi, imo et cessandi, signum perticâ; ut Coryphaeus endosimum, h. e. canendi signum, pede, et Praetor mappâ, emittendarum quadrigarum, signum dabat, Α᾿φέτης hinc appellatus. Vide Scaligerum ad Varronem et Festum, Casaubonum ad Suetonium, et Plinium min. Lipsium ad Senecam, Carrionem, Emendat. l. 1. Merulam ad Ennium, Gothofredum ad Festum, et Salmas. ad Solin. p. 754. Ioann. Frid. Gronovius vero portisculum ipsum instrumentum esse docet, malleum videl. quem manu tenens modum dederit classi, ut Festus; vel perticam, quam si incusserat, remiges non desinebant; si deposuisset, quiescebant a labore, ut Luctatius ait ad sextam Thebaid. Vide Gronov. Observation. l. 4. c. 56. et infra in voce Navigatio, Pausarius, Portisculus et Symphosia, Ab hoc nautarum Celeusmate, eleganti metaphorâ sumptâ, dixit Xenophon de agricultura, multis damnis affici; qui serit πρὶν κελευςθην̑αι ὑπὸ τοῦ Θεοῦ, h. e. Pliniô, loc. cit. vertente, antequam Deus signum dederit: imbre videl. qui occasum Virgiliarum sequi solet. In madida enim seri is vult, cum aliis sicca terra placeat magis. Vide Salmas. ad Solin. p. 734. ubi de veterum Christianorum celeusmate, supra voce Alleluiab. Apud Anglos suos, celeusma nautarum esse, Via, via, cheerly mates, addit Scholiastes ad Martialem d. l. etc. De Celeustis in Ludis Olymp. dicemus infra, ubi de Cursu.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.